Patrician Year (1961): Éamon de Valera’s Address to Pope John XXIII

President Éamon de Valera gave the following address to Bl. Pope John XXIII when presenting the Holy Father with a replica of St. Patrick’s Bell and Shrine, on the occasion of the President’s visit to the Vatican for the closing of the Patrician Year:

Primam, quod sciamus, Sancti Patricii Campanae mentionem reddit commentarius pro anno 552 in veteribus illis fastis Hibernicis qui Annales intitulantur Ulidiae. Gadelice quidem scriptus Latine incipit ‘sic in libro Cuanach inveni,’ et hoc sensu vertitur — ‘Annis sexaginta post obitum Sancti Patricii reliquias scrinio imposuit Colum Cille. Splendidi thesauri tumulo inventi sunt tres, scilicet calix, Evangelium Angeli, et Campana Testamenti. Quae singula pro Colum Cille in hunc modum Angelus distribuit: calicem Duno, Campanam Testamenti Ard Macha, Evangelium Angeli ipsi Colum Cille. Angeli vero hac de causa nuncupatur Evangelium quia recepit Colum Cille de manu Angeli.’

Parum quidem compertum quomodo inventa sit campana, quidve Clocc in Aidhechta vel Campana Testamenti nominata; quin tamen revera sit antiqua ac genuina nemo dubitat.

Quanto culta sit honore ex eo patet quod bis inclusa scrinio, quodque ipsa de campana traditur Colum Cille carmen condidisse. Scriptores quoque fastorum campanam eiusque curatores saepe respiciunt. Itaque anno 1044 in Annalibus narratum Niall, Aileach regionis regulum, vaccas mille ducentas manumque captivorum ‘in vindicatam Campanae Testamenti violatae’ diripuisse. Tanti nempe campanam aestimabat. Curatores praeterea privilegiis aucti, ut cum Archiepiscopus Sweteman anno 1365 gentem Ó Maolchallainn generali exemit interdicto.

Illa namque, et altera gens Ó Mealláin, campanam custodiebant, variis alternatim excipientes intervallis — etsi olim in commune munus videntur praestitisse. Proprium igitur utrique ‘Baile an Chloig’ vel Oppidum Campanae sic nuncupatum. Anno tamen 1446 ius illud curandi, genti Ó Mealláin per Archiepiscopum Bole, Hiberniae Primatem, ademptum, ad alteram solam Ó Maolchallainn gentem semel revertisse videtur.

De campana nihil posthac cognitum usquedum medio circiter saeculo decimo octavo in possessione Bernardi Ó Maolchallainn, eadem atque Ó Maolchallainn orti stirpe, in lucem revocatur. Cuius nepos Henricus Ó Maolchallainn posterius excepit. Qui sacerdotio destinatus, deficiente studio sanctitatis, domu haud procul in Comitatu Antrim docere instituit. Ibique inter pupillos unus quidam nomine Adam Mac Gilleathain postea mercator factus in urbe Béal Feirste. Ille Henricum Ó Maolchallainn diris surripuit poenis anno 1798 rebellibus indictis, quorum partibus et Henricus noster implicatus. Qui cum moreretur, nec prolem habens nec propinquos, legavit Mac Cilleathain veterem quandam arcam querneam quae in hortulo humo esset condita. Qua detecta, campana Sancti Patricii scriniumque inventum.

Quae vero vendiderunt Adam Mac Gilleathain exsecutores Reverendo Doctori Todd, e Collegio SS. Trinitatis iuxta Dublinum, cuius vicissim ab exsecutoribus anno 1871 redemit Hiberniae Regia Academia. Iam denique in Museo Nationali collocata.

Campanam Sancti Patricii ut supra dictum primo inventam scrinio inclusit Sanctus Colum Cille. Que principali scrinio quid postea factum nunc prorsus incertum. Id quod iam habemus, aliquando ante annum 1819 in Antrim ab Adam Mac Gilleathain humo reclusum, ad campanam eodem loco repertam includendam ignotum quo tempore confectum annum inter 1091 et 1105. Quos quidem terminos per Annales et inscriptionem cognoscimus Gadelicam quae marginem circumdat caelaturae scrinii dorso insculptae: —

‘OR DO DOMNALL U LACHLAIND LAS I NDERNAD IN CLOC SA OCUS DO DOMNALL CHOMARBA PHATRAIC ICONDERNAD OCUS DOD CHATHALAN U MAELCHALLAND DO MAER IN CHLUIC OCUS DO CHONDULIG U INMAINER CONA MACCAIB RO CUMTAIG.’

Id est:

‘Ora pro Domhnall Ó Lochlainn qui hanc campanam faciendam curavit; pro Domhnall Sancti Patricii successore, apud quem confecta; pro Cathalán Ó Maolchallainn campanae curatore; pro Cú Duilig Ó Inmainen et filiis qui scrinium finxerunt.’

Atqui Domhnall Ó Lochlainn Hibernos regebat ab anno 1083 ad annum 1121. Alter ille Domhnall, Sancti Patricii successor, abbas erat Ard Macha ab anno 1091 usque ad mortem anno 1105. Cathalán Ó Maolchallainn ad illam Ó Maolchallainn pertinebat gentem quam penes, iure hereditario, campanae cura. Artifex tandem, Cú Duilig Ó Inmainen, stirpis erat Corcagia septentrionali oriundae.

Sequentium vero cursu saeculorum, reficiendo ornandoque, scrinium nonnihil immutatum.

Advertisements

Posted on June 25, 2011, in Irish Church-State Relations, Irish History, Irish Language, John XXIII, Patrician Year (1961), St. Patrick. Bookmark the permalink. Leave a comment.

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: